© 2023 by Skyline

Dubium concerning grave matter (Friday Abstinence)

 

 

ACTA SS. CONGREGATIONUM 
SACRA CONGREGATIO CONCILII 

DUBIUM 

Quaesitum est: 
I) Utrum substantialis observantia dierum paenitentiae, quae in Constitutionis Apostolicae “Paenitemini” parte dispositiva, n. II, par. 2, (17 februarii 1966, cfr. A.A.S., LVIII, p.183), graviter tenere declaratur, referenda sit ad singulos dies paenitentiae obligatorie in tota Ecclesia servandos; 
II) an potius ad complexum dierum paenitentialium cum impositis paenitentiis custodiendum.
Sacra Congregatio Concilii, adprobante Summo Pontifice Paulo VI, respondit: 
Ad I) – Negative; 
Ad II) – Affirmative, seu eum graviter contra legem peccare, qui, observationis paenitentialis complexive praescriptae partem, sive quantitative sive qualitative notabilem, absque motivo excusante, omiserit.

Datum Romae, die 24 februarii 1967
+ Petrus Palazzini, a Secretis
Florentius Romita, Subsecretarius

Above taken from: Acta Apostolicae Sedis Vol LIX (31March 1967), n.3, p.229.

See also article reproduced in a page of this website: Article summary: On the grave matter of Friday Abstinence